carmina libraria Raymundus Cunichius, Homeri Ilias Latinis versibus expressa

Testo base di riferimento: Romae, apud Ioannem Zempel, 1776


Ad Balthassarrem Odeschalchium... Iliadis Latino carmine vertendae auctorem atque auspicem

 

Magnanime hortator vatum ductorque, tuis qui

      Clam populo carmen lusimus in laribus;

Quo nunc me horrentem fluctus mergique timentem

      Parva iubes vasto pandere vela mari;

5

Immensa et valida sulcat qui caerula puppi

      Pone sequi lembo Maeonidam exiguo?

Nil tibi ego possum, Balthassar Magne negare

      Quem toto admirans pectore suspicio

Atque colo eximiis clarum virtutibus, artes

10

      Complexum doctae Palladis omnigenas,

Musarumque artes varias comemque bonumque

      Accessu et facilem, suavis et alloquii

Haud parcum. Vtque brevi dicam simul omnia dicto

      Patrique et matri moribus assimilem.

15

Quos, verum cupiam si ponere nomen utrique

      Vrbis iure queam dicere delicias.

Feminei hanc generis rarum decus, hunc decus ingens

      Iactat queis sese Romula terra virum.

Conspicuos proavum claro fulgore suorum

20

      Ambo luce sua, sed mage conspicuos.

Exemplar gnatum geminum virtutis avitae

      Quod tu avida inspectum mente oculosque refers.

Haec tibi ego propter dulci devinctus amore,

      Quid ni me praestem morigerum et docilem;

25

Ac subeam iussis duri quodcumque laboris

      Vel si me pennis carpere praepetibus,

Aeriosque velis tractus et nubila caeli

      Tentantem Icarias sidera ad alta vias?

Te tamen est aequum tam duris parcere iussis

30

      Nec velle id, vates quod tuus, ingenium

Omne licet promam solers atque impiger omnes

      Contendam nervos, efficere haud valeam.

Vt certe haud valeo quod mandas, dia Latinis

      Maeonidae magni carmina carminibus

35

Vertere sic vates summo ut contendere vati

      Ardore ac pulchris haud dubitem numeris.

Nec malus interpres faciam fecere quod olim

      Multi qui dictis omnia frigidulis

Complentes verbum verbo sunt reddere tantum

40

      Conati atque meram barbariem attulerunt,

Pro cultu obscuras , pura pro luce tenebras

      Stridorem cantu pro liquido horrisonum

Sic, iure irasci vatum ut queat optimus ille

      Si gressum Elysiis huc ferat e domibus.

45

Et Venerem adspiciat sese omni omnique lepore

      Exutum et Grai floribus eloquii,

Horrentem foede balbumque et verba sonantem

      Vilia quae spernat vel puer e trivio.

Mirari possint soli queis nulla vetustas

50

      Nulla et inest fatuo in pectore mica salis.

Littterulas docti venari nilque pusillum

      Negligere, obliti, tot bona Maeonides

Queis valet ac mira complet dulcedine mentes

      Iamque flexanimo carmine corda subit.

55

His tu me similem non vis, nec verba Latine

      Sola iubes cultum vatis et eximii

Exprimere ingentesque animos sacrumque furorem.

      Verum id quam durum sit, reor, ipse vides;

Quamque alias vires nervosque in carmine poscat

60

      Quam mihi Castaliae quos tribuere deae.

Quippe etenim, ut rebus, lingua sic praestat Homerus

      Verbaque mirifice , mirifice numeros

Contribuens formas pulchri se vertit in omnes

      Qualis qui Nerei per vada salsa gregem

65

Caeruleum pascit Proteus et nunc fluit undae

      Assimilis flammas nunc abit in rapidas.

Nam modo foedatus fertur, velut amnis in alveo

      Ingenti sese cum tacito evoluit

Ingentem cursu placidus ripamque virentem

70

      Illimi tardus lambere gaudet aqua.

Hinc atque hinc teneras errant armenta per herbas

      Et Zephyri arboreas vix ciet aura comas.

In medio late sternit se vitreus humor

      Inque udis ludunt Naiades thalamis.

75

Sic vates leni fundit se carmine, mentes

      Et blando illectas irrigat eloquio.

Nunc ruit, idem auctus multo velut imbre, soluta

      Et nive, mugitu cum fremit horrisono;

Et ripam super exundat molesque superbus

80

      Proruit, eversis amnis et aggeribus

It campo spumansque tumensque et pinguia culta

      Turbidus immani diluit eluvie;

Et nemora et collles annoso robore silvas

      Contorquet rapidis in mare vorticibus.

85

Iamque greges tulit et pastorum agrestia saepta

      Flent moesti attonitis mentibus agricolae,

Et pavidi fugere micanti pectore Fauni

      Atque altis abdunt se Dryades latebris.

Talis. Talem aio? Multo pol grandior ille

90

      Amplior et multo viribus et validis

Auctior, exultatque fremens et corda legentum

      Miscetque et variis turbat agens numeris,

Ac partes raptans quo vult contorquet in omnes.

      Me certe Phoebo tactus ut incaluit

95

Praesenti vates divini et pectoris alto

      Exprompsit carmen grandiloquum ex adyto;

Sic agit attonitumque animi sibi vindicat, aures,

      Sic mi concentu complet Apollineo.

Sic mi omnes alto miscet sub pectore sensus

100

      Cuncta mihi ut videar non legere, ast oculis

Vsurpare ipsis manifesta in luce diei.

      Bellantum in densos abripior cuneos

Ardet ubi saevus medio in certamine Mavors

      Atque virum atque alti cornipedum fremitus

105

Et galeae Clypeique horrendum et tela fragorem

      Dant late nigro in pulvere semianimes.

Flos iuvenum, duro confossi pectore ab aere

      Languidulo extremos ore cient gemitus.

It multo largus passim de vulnere sanguis

110

      Purpureo et subter flumine terrra madet.

Seu Troum furit in turmas acer Diomedes

      Palladiae et divum numina fretus ope

Haud dubitat saevisque minax incessere dictis

      Atque hasta impavidus figere vulnifica;

115

Sive aciem rapit in Danaos male turbidus Hector

      Vrere deprensas et parat igne rates

Spem reditus dulcem iniectis et perdere flammis

      In nocte Argivam fumifera et sobolem

Mactare extremum iam ponti ad litus adactam

120

      Incertam rerum consiliique inopem

Et Iovis adversi pulsam domitamque flagello

      Aiax ni magnus praesidio subeat

Fortiaque adversis opponens pectora telis

      Extremum sociis arceat exitium;

125

Seu Phrygiam Xanthi pubem conturbat in alveo

      Fulmineoque virum milia multa neci

Dat ferro Aeacides trepidoque et rauca frementi

      Praepedit aggesta caede vias fluvio.

Virque deum toto supra caput impendentem

130

      Amne celer campo sustinet in viridi;

Excitus Aetneo ripas dum corripit igni

      Atque nemus flammis Mulciber involuit

Circum omne ac tumidum vesano gurgite flumen

      Sistitque in mediis et ferus urit aquis.

135

Victor at exultans animis ingentibus heros

      Versa fuga curru proterit aerisono.

Corpora cornipedumque virumque ac turribus ardet

      Sub Phrygiis leto sternere Priamiden

Invisum saeva Patrocli caede madentem

140

      Quem muris miserum prospicit e patriis

Infelix genitor visuque exterrita mater

      Heu volvi foedo in pulvere seminecem.

Heu celeri extinctum raptari ad litora curru

      Attoniti, et scissis vestibus exululant.

145

Canitiem et manibus foedant , circum omnia planctu

      Femineo atque virum questubus anxiferis

Insonuere, alto ceu si de culmine Troia

      Igni usta extremos corruat in cineres.

Agmina quid Graium variis cum fortia ludis

150

      Iusta ubi Patroclo reddita sunt, hilarat?

Atque inter sese committit prima virorum

      Caestu, arcu, lucta cursibus et rapidis?

Fulmineaque hasta vesani et pondere disci

      Ferre avidos magno munus ab Aecida?

155

Quid coetu in populi cum suscitat alta sonantem

      Nunc Laertiadem, grandiloquum, Pylium

Nestora nunc placido cui se vox fundit ab ore

      Et melle et dulci dulcior ambrosia?

Quid cum alto vates infert se magnus Olympo

160

      Et divum haud dubitat pingere concilia?

Iuppiter in medio sedet arduus omnipotenti

      Nutu orbem et genitor concutit astriferum.

Et maria et terras omnes altique profundam

      Noctem Erebi, fantem caelicolae attoniti

165

Mirantur, gelido perculsi corda pavore,

      Augusto ille minas intonat ore minas:

Divum audax quicumque suo sine numine Troum

      Gentem, vel gentem iuverit Argolicam

Deiecturum infra Titanas Tartara in ima

170

      Supremo caeli e vertice praecipitem,

Horret ubi obscuro longe depressior Orco

      Immani carcer ferreus in barathro.

Haec ut ego aggrediar versu tentare Latino?

      Haec ut ego possim vertere sic, facies

175

Rerum aeque ut maneat clara et manifesta, colorem

      Quidque suum et servet, mentem animi et penitam

Illabens, aeque capiat teneatque legentem

      Cantu et Museis implicitum illecebris?

Id nec ego, quisquam nec possit, ni pater alta

180

      Ipse virum Phoebus Pegasidum in nemora

Ducat et Aonii supremo in vertice montis

      Tingere Hyantheo labra sinat latice

Fontibus ex isdem, multo se proluit amni

      Vnde sacer vena e divite Maeonides.

185

Hoc sibi sed nemo speret, quod Musa Maroni

      Divinam ut Latio conderet Aeneida

Posse dedit soli, potu dignatus eodem,

      Carminis ut summa par quoque laude foret.

Salve magne Maro, vatem exaequare parentem

190

      Cui dedit heroa Calliopea tuba;

Quem docuit solum numerosque et verba referri

      Queis posset pulchri Graecia quicquid habet.

Salve iterum vates et vatum pater unus Homerum

      Tu poteras dignis vertere carminibus

195

Atque sui similem Romano ostendere cultu.

      Id quando haud placuit, verba mihi ac numeros

Vimque tuam et clarum clara mage luce nitorem

      Suffice; si cultor te tuus a puero

Dilexi multis vatum prae milibus unum,

200

      Si tua pervigili scripta lego studio;

Aurea si cupido tua dicta in pectore condo

      Oblito ne quid defluat ex animo.

Audior, an spernit vates mea grandia vota?

      Audior: en votis annuit illle meis.

205

Balthassar, renuo iam nil tentare pericli

      Nec metus est vires ne grave frangat onus.

Hic mihi si facilem det sese ac praebeat omnes

      Linguae quas docto in carmine condit opes

Vt Iuno captum forma sopire Tonantem

210

      Vellet in Idaeis cum dea verticibus,

Blanditias mollesque iocos omnesque poposcit

      Verborum Idaliam delicias Venerem.

Illa ubi cuncta inerant, ceston dedit. Haec ubi coepit

      Continuo aethereis digrediens domibus

215

Inque Idam venit, praestanti et munere compos

      Difficilis facta est, haud mora, propositi.

Sic mihi Mantous sua det si philtra poeta

      Linguae cultus ubi mirus inest, lepidi

Verborum et flores aurique et mentibus apti

220

      Concentus; philtra haec, ni modo defuerint,

Mens quod avet mandas quod tu mihi dulcis amice

      Quod pote vix fieri forsitan efficiam.

Felicemque operis functum et mea munera pulchre

      Fors erit ut tu aliquo captus amore legas;

225

Tuque tuus tecum et frater, spes altera magnae

      Magna domus, fratrem dicere proh superi.

Cogor enim, geminos licuit nec dicere fratres,

      Vt volui infelix, dicere ut institeram.

Quippe alter fratrum, tristi haec dum scripsimus ipsa

230

      Ereptus fato, proh dolor occubuit.

Et caros luctu necopina morte parentes

      Germanos luctu et perdidit unanimos,

Et fidum attonitae perculsa mente sorori

      Obruit immensa pectus amaritie.

235

Queis mite ingenium iuvenis formaeque leporem

      Et verba Hyblaeo dulcia melle magis,

Doctrina et cultum pectus mentemque sagacem

      Suetam et res miro expendere iudicio

Innocuum et vitae constanti lege tenorem

240

      Virtutisque ardens eximiae studium,

Dignaque tot bene dicta omni bene factaque laude

      Res nulla oblito diluet ex animo,

Quin desiderio fixa acri in flore iuventae

      Extinctum leto nocte dieque vocent.

245

Extinctum leto? Vesano haec ille dolori

      Ignoscat felix tristia verba precor.

Extinctum nec enim leto est fas dicere, dulci

      Compositum somno sustulit astriferas

Quem Divum ad sedes Virtus celsoque locavit

250

      Ipsa novum gaudens caelicolam in solio;

Regnat ubi fruiturque sua iam forte procellas

      Nec tristes metuit, nec mare navifragum

Vitae haec quo miseri iactamur nocte sub atra

      Insanis acti per vada turbinibus.

255

Aequius est nostro quos certe horrere periclo

      Illi quam fletus fundere luctificos,

Qui tenuit portum tuta et statione receptus

      Aeternae gaudet gaudia laetitiae.

Parcite iam lacrimis, clamo, nec tristia moesto

260

      Quis fletu faxit funera caelicolae.

Clamo iterum, lacrimis non fas violare beatum.

      Est iuvenum caeli quem tenet alta domus.

Pulchrior et melior cui parta est vita, suprema

      Rursum nascuntur luce, boni, haud pereunt.

265

Hactenus haec, dulci nimium provectus amore

      Nunc magnum accingor vertere Maeonidam.

En age, iam da lora: feror quo mittis et audax

      Vt res cumque cadet, iussum opus aggredior.